monumenta.ch > Hieronymus > ad Timotheum I, 4
Hieronymus, ad Timotheum I, 3 <<<     >>> 5

Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

bnf107.397 r
1 Spiritus autem manifeste dicit bnf107.394 r quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil slu145.186 reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
5 sanctificatur enim per verbum Dei bnf107.395 r et orationem
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
10 in hoc enim laboramus bnf107.396 r et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11 praecipe haec et doce
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14 noli neglegere csg68.361 gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
16 adtende tibi et doctrinae slu145.187 insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt

bsb110737.40 csg75.830 uwb12.56 uwb69.98

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik